Spiritual Experiences (Odhner) n. 374

Previous Number Next Number See English 

374. De inferno et infernalis turbae crudelitate

Qualis crudelitas infernalis turbae est, nusquam describi potest, agunt ex phantasiis inimicissime, contra alios, in quos tales crudelitates exercent, ut si describerentur, horrescerent; si enim secundum phantasias exercere crudelitates potuissent, lanienae forent crudeliores {1} quam usque ferarum ferocissimarum, secures et instrumenta mortis per phantasias quasi promunt, et nisi Deus Messias domaret saevitias eorum, etiam ii quos cruciare intendunt, sensum crudelissimum haberent, nam talis est phantasiarum vis inter animas, ut inducere possint sensum ut corporeum, similiter ita cruciatus, eas sensationes tollit Deus Messias, imo instrumenta mortis ab iis aufert; verbo horrenda magis sunt quam usquam aliquis possit credere genus humanum, quod pejus est feris ferocissimis, tales crudelitates exercuissent, nisi Deus Messias eos salvaverit et eos redemerit, et sic ab infernalibus poenis continue liberet. 1747, die 21 Dec. @1 ms. crudiliores$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church