Spiritual Experiences (Odhner) n. 377

Previous Number Next Number See English 

377. Quod variae phantasiae sequantur animas ex vita corporis

Phantasiae, quae fuerunt in vita corporis non sequuntur animas, quales fuerunt, sed vertuntur in alias, quae ignotae sunt, ita phantasiae quaedam correspondentes vitae trahuntur, sicut lignarii, et aquarii de quibus prius [151, 271, 273, 330, 363]: qui in terra violenti fuerunt, immisericordes, quocunque modo, vertuntur in crudelitatem incredibilem, quod nempe velint socios, quoscunque inveniunt mactare, securi dividere, excarnificare, cruciare diversissimis modis, ac iis tantopere delectantur, ut summae eorum delectationes sint; qui sanguinolenti sunt, de quibus praedicatur sanguis, ii delectantur cruciare hominem usque ad sanguinem, quo viso maximopere delectantur; ita vita immisericordiae in tales phantasias vertitur {1}, quas non agnoscere possunt animae. Ex avaritia erumpunt phantasiae animalculorum tetrorum et spurcorum, sicut glirum, murum, et innumerabilium aliorum, quae nusquam visa sunt in terris, tum foedorum pediculorum, formantur enim secundum avaritiae qualitatem, et secundum animum, propter quem avari sunt. Phantasia diabolicae turbae est velle esse in sentinis; quando sentinam spectant, putant ibi domicilium {2} eorum esse, quo maxime delectantur, et ibi putant coelum suum esse, quod multa experientia notum factum est. 1747, 22 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel ms. vertuntur, quod autem forte stabit, ad sanguinolenti referens $ @2 J.F.I. Tafel domicilia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church