382. Quod verba Dei Messiae ad coelos et interiora imo intima spirituum et angelorum penetrent
Dum legitur Verbum Dei Messiae, quemvis {1} secundum suum statum penetrat, sic apud eos qui in corpore sunt, vix intra sensus corporis, at vero in animabus mortuorum spiritibus et angelis, ad cujusvis intima, et {2} sicut ex dictis coelestium concludere possum, etiam ex sola lectione aut sermone hominis, sic cum effectu ad quoscunque in coelis, Deo Messiae beneplacente 3: quod similis effectus et quidem insinuatio detur, ex iis scio pro certis, quae per me dicta sunt, et lecta, et quidem aliquoties, quod ad magnum numerum pervenerint cum dissimili efficacia, et penetraverint ad eorum intima. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quivis$ @2 ms. intima; et$ @3 ms. beneplaceat$