Spiritual Experiences (Odhner) n. 388

Previous Number Next Number See English 

388. Qui soli volunt possidere mundana, et omnes reliquos inde excludere, ii tandem e coelo rejiciuntur

Qui tales sunt, ut omnia possidere cupiant in terra et in mundo, et alios prae se odio habent, ac eos condemnant tanquam tales qui {1} reputandi ut lutum platearum, eorum sors manet contraria, in altissimis locis coeli videntur sibi habitare, et quidem sicut caeteri, principio, summa voluptate frui, sic despectant tanquam nauci omnes {2} sub pedibus suis profundi, sed eorum sors similis manet, nempe quod dejiciantur ac infimi fiant, ac abjecti in simili gradu sicut odio habuerunt reliquos; nam amor omnium est coelestis et divinus. 1747, die 24 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ @2 intellexerim omnes tanquam nauci$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church