392. Quod idololatrae, sicut Africanae {1}, et similes, post vitam corporis, miris phantasiis regantur, et sic devastentur @1 sic ms.$
Ostensum mihi est per visionem, quales phantasiae post mortem manent apud eos qui idololatrae sunt, seu qualis vita eos sequitur, sibi videntur in obscura animalcula verti et inhabitare parvas domulas ex argilla constructas, inde egrediuntur et revertuntur, sic vitam agunt satis contentam modo ne infestentur ab iis qui destruunt eorum tuguriola lutea, sunt enim ii quos {1} vocant diabolos, qui {2} apparentes mihi facie quidem humana erant, sed usque immiti, seu implacabili, ut dicunt, ii destruunt domulas eorum, ac eos lacerant, et sicut feles insectantur et mordent, quos multum timent, inde sic proficiscuntur, et alibi exstruunt domulas, sed similiter infestantur, usque dum vitae infimae istius taedio afficiuntur: interea cultum habent correspondentem cultui eorum idololatrico, est enim basis marmorea, super quam similes vitae {3} circumferuntur, eos ex corde adorant. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ @3 h.e. vivis$