Spiritual Experiences (Odhner) n. 412

Previous Number Next Number See English 

412. Quod voces loquelae non possint exprimere minus aliquid in tertio {1} coelo exhaurire. Tum in genere de efficacia loquelae alatae @1 h.e. ulrimo$

Per solam loquelam et vocum pronuntiationem, audiri et percipi potuit, quid in iis esse, modo spirituali, et aliis incognito, manifestatur illico quod non exhauriant, sed quid concludit {1} voces tam finite, et in alium sensum vertit, nondum constare potest, nam etiam significativae voces orbari possunt significatione sua, a statu spirituum communi, in sphaera inferiori tertii {2} coeli, praeterea id satis certum est, quod loquela hominis nequaquam exhaurire {3} queat ea quae coelestia interiora sunt, quare implentur a Deo Messia, ut ad spiritus et angelos, secundum cujusvis captum et perceptionem, alluant, et penetrent, tum secundum effectum, quem editura est loquela: talis loquela, vocari potest alata, sed repraesentative. 1747, die 28 Dec. @1 inclarum in ms.$ @2 h.e. ultimi$ @3 inperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church