414. Quod diabolica turba non alibi velit morari, quam in sentinis et similibus
Mirabile cuivis obveniet {1}, quod turba diabolica velit non atibi morari, quam in sentinis, quod aliquoties fassi sunt, imo repraesentarunt mihi, quod in sentinis, ubi stercora humana, diligant versari, nec alium locum eligere, sed talem praeferre omnibus; hoc multum indignati sunt quidam spiritus, cum tamen etiam coram similibus idem fassi sunt. 1747, die 28 Dec. @1 in ms. obveniret in obveniet emendatum esse videtur$