424. Quod animabus praedicetur Evangelium prorsus sicut in terra
Hoc mirabile unicuique obvenire potest, tametsi nihil verius, quod Evangelium praedicetur animabus, simili modo ac in terra, et quidem simili praedicatione, et cum zelo, et concinno {1} verborum nexu, nam autumant omnes se esse {2} in terris, ut saepius prius, hoc tam mirabile, usque tamen asseverare possum quod nihil verius; sed evangelium solum praedicatur coram iis, qui e fovea emittendi, et coram quibusdam aliis quoque. Quod etiam loquantur cum animabus, et praedicent quoque alii, hoc quoque scio ex multis, sed efficacia Verbi nulla est nisi quae datur a Deo Messia. @1 ms. connno$ @2 ms. se homines esse, ubi linea deletionis infra homines apparet$