Spiritual Experiences (Odhner) n. 426

Previous Number Next Number See English 

426. Animae mortuorum, nisi phantasias retineant {1}, et per phantasias ducantur, non possunt duci ad cognitiones, et sic praeparari ad Coelum @1 hoc verbum manu B. Chasianier attactum esse videtur$

Hodie, quando nulla fides, ne {1} vix unus {2} potuisset ad coelum praeparari in altera vita, quia {3} in inverso ordine vitae, merae sunt phantasiae, seu hallucinationes sensuum, quae remanent in animabus seu mente eorum naturali, aut animo, ubi hominis degentis praecipua hodie vita est; haec anima, tot phantasiis plena, non frangitur, hoc est, phantasiae ejus non possunt illico excuti aut exstingui, nam sic frangeretur homo, et nihil ejus quoad sensitivam vitam remaneret, nam ex meris phantasiis componitur, quod tam multis constare potest, ut nusquam inde dubium moveri queat, est insania in omnibus, quae regit vitam et componit vitam hominis; etiam quidam nunc relictus est a spiritibus, qui simul cum eo agebant, tunc apparuit tanquam non vivus, sic destitutus phantasiis, putatus quasi mortuus, sed hoc usque nihil demonstrare potuit, praeter quod homo non talis intrare possit in alteram vitam; in tali statu, nihil discere potest. 1747, die 30 Dec. @1 J.F.I. Tafel ac$ @2 intellexerim ne [eveniat quod] vix unus$ @3 ms. vita; quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church