Spiritual Experiences (Odhner) n. 428

Previous Number Next Number See English 

428. Sunt perplures varietates jucunditatum ac delitiarum coelestium, in quibus felicitas

Jucunditates coelestes vocantur, quae existunt sensitive penes animas, sicut viverent in corpore, sunt jucunditates quae tantum {1} afficiunt, amaene, ut vix plus sustinere possint, sed delitiae sunt, quae ab interiori fonte adhuc veniunt, in jucunditatibus sunt species felicitatis, in delitiis sunt species gaudii coelestis conjugialis, verbo sunt perplures gradus jucunditatum et delitiarum, tam quoad differentias, quam intensionem, et hae jucunditates communicabiles sunt, et absque diminutione penes eos, qui communicant, verae jucunditate {2} et verae delitiae in se habent felicitatem {3}, haec pacem, et haec innocentiam, ita verae jucunditates et delitiae unice a Deo Messia ut a suo fonte unico veniunt. 1747, die 30 Dec. @1 J.F.I. Tafel malum$ @2 imperfectum in ms.$ @3 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church