Spiritual Experiences (Odhner) n. 433

Previous Number Next Number See English 

433. Spiritibus etiam datum est prae hominibus, ut intueri possint, diversis modis, qualis homo fuit, modi repraesentati per varia

Praeter ea, de quibus prius [400], nempe quod spiritus omnem linguam hominis ut vernaculam possideant, tum induant ejus memoriam tanquam suam, etiam dum datur a Deo Messia, intueri possunt in homine singularia, quae concernunt vitam ejus, sed hoc repraesentatum est, per aliqua, quae abstulerunt ab homine, ut per vesicam {1}, et similia, quae etiam visa auferri--ita {2} statim tanquam instructi, id dixerunt quondam {3} etiam per similitudinem nubis ab anima ablatae {4}, dum interea homo manet in statu alio; a me etiam vesiculas abstulere similes [visi sunt], quamvis sit modo repraesentatio per similia, et inde viderunt specialia vitae, sic ut ab una vesicula seu parte intueantur talia: praeterea etiam amores, inclinationes, affectiones, praeter res memoriae clare repraesentatas ad oculum contemplantur, quod summopere miratus, quando alicujus non modo ideas singulas sed affectiunculas oculis spectare potuissent: talis est vita spiritualis, ut haec contemplanda sisti possint, non item vita corporis. 1747, die 30 Dec. @1 vide indicem ad Bullula, Sapientia et Spiritus$ @2 ms. auferri, ita$ @3 ms. dixerunt, quondam$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. ablati$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church