440. De hominibus qui pro sanctis et diis deabusque coluntur
Per totam noctem tam in vigilia quam in somno, exhibitae mihi sunt repraesentationes eorum, qui pro sanctis et diis coluntur, veterum dii deaeque adhuc quidem repraesentantur, sicut Venus, Diana, Phoebus, Jupiter, et quidem singuli peculiari habitu, Venus formosa veste, Phoebus cuticulari corpore flavo, et sic porro, sed an hae solum phantasiae sint, seu in phantasiis maneant, vel an aliqui se pro iis offerant, non satis constare potest. Quidam putant se esse, et sic se praesentant, Jupiter {1} cum continua vi quasi fulminea, quae non describi potest, quia non concipi, qua omnes abiguntur. @1 ms. praesentant; Jupiter$