Spiritual Experiences (Odhner) n. 450

Previous Number Next Number See English 

450. In vigilia hodie quoque didici, quomodo haec se habent: quod ad loquelam repraesentativam angelorum assumitur pro objecto, quodcunque obvenit, sicut aut affectio, aut intellectus, aut simile quid, et per ea fiunt repraesentationes subtiles, ita objecta sunt res abstractae ab objectis sensuum: sicut est affectio, intellectus, color, quae se habent postea secundum ea, quae volvuntur, inde nunc coeli habent communicationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church