Spiritual Experiences (Odhner) n. 455

Previous Number Next Number See English 

455. Quomodo intelligendum. cum Deus Messias ducat omnes per spiritus ei angelos, ut nihil eorum sit, et usque reifiant peccatorum

Ut dubium apparet, quod homo tametsi nihil ejus sit, quod cogitat et agit, quia a spiritibus ducitur, usque tamen reus fiat peccatorum, et luiturus est factorum malorum poenas, sed hoc percipitur ex fide; dum homo in veritate fidei est, tunc credit, sicut verum est, quod nihil ejus sit, quia in via veritatis seu in veritate fidei, a Deo Messia ducitur, et omne malum tunc flectitur in bonum, ita nihil mali ei imputatur, at vero dum non in veritate fidei est, tunc credit, quoc omne suum sit, et [se] ex semet et cogitare, et agere, ita phantasiis imbuitur, quae remanent, et sic talem fidem [habens] non potest non imputari ei malum, quia, ut credit, ex se quare nec facile potest malum in bonum flecti, sed potius bonum in malum, quod radicem figit, et augetur, usque dum homo trahit indolem, qualis remanet post mortem; ea phantasia tunc per punitiones vastatur. 1748, die 7 Jan Induit sic persuasiones dum non in fide, quae eradicandae.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church