461. Sedes quorundam in coelo, qui vocantur stellae
In Apocalypsi [XII: 3, 4] de dracone, quod "tertiam partem stellarum cauda detraxerit" legitur, in zenith seu prorsus super caput est sedes cujusdam, qui se Abrahamum vocat, est instar laevis {1} serpentis, jam enim se convertere velle videtur, jam aliter se habet, sed usque continuo laborat destruere omnes, quos gentes vocat, praeter Jacobi posteros, quos suos liberos vocat, nec attendit ad caeteras familias, ut dispersos Israelitas, quia odio habet Jesum, et continue persequitur Christianos, ac pervertit {2} doctrinam; omnes ejus dolos et artes enumerare, quos modo nosse mihi datum est ab experientia, nimis prolixum foret, nam me persequutus est jam paene per triennium. Is maximum influxum habet, quia ex phantasia se prorsus in zenith ponit, et sic ut deorsum spectet in omnes; putat sic se dirigere universum, sibi quandoque videtur tanquam sol, circumdatus tali sphaera; quod in zenith sit positus est sola phantasia, nam per phantasias detrudi potest, et circumverti, et agi vario modo, quod non potest non agnoscere, sicut hodie in vigilia, erat unus qui dictus erat operari per phantasias, quod vulgarissimum est spiritibus, is sic vocatum Abrahamum pone me locavit, praeter alios lusus, sic ut agnoscere debeat, quod sola phantasia superbiae ibi eum sustulerit, et continuo teneat: plura de eo alibi [281, 379, 410]; me etiam fallere hodie voluit etiam per phantasiam creatoris universi, absque mediatione, sed inde deterritus, agnoscere debuit, quod mediatio foret, et quod {3} is nusquam mediare possit, quum homo malitiosus est, et odio habet omnes fideles, pios, et innocentes, seque patiatur pro Deo coli. 1748, die 11 Jan. st. v. @1 = levis$ @2 ms. pervetit$ @3 ms. quos$