468. De sphaera inter opposita
Ex multiplici experientia edoctus sum, quod animae et spiritus, dum semel persuadentur de veritate, plerumque, et fere semper, in contraria ferantur, et sic in dubitationes de veritatibus, experientia tam multiplex in coelo de iis mihi facta est, ut prolixum foret enarrare; causa est, quia non a persuasionibus visualibus, sicut non a miraculis persuaderi de veritate debeat homo, tum quod sphaera major comparanda sit, inde flexibilis redditur homo, praeter plura, quae mihi nunc non dantur. 1748, die 12 Jan.