Spiritual Experiences (Odhner) n. 492

Previous Number Next Number See English 

492. De Choris angelicis, continuatio, eorum provinciae in corpore humano, et munia {1} @1 haec portio tituli serius addita est$

In vigilia iterum plures chori angelici per suos cantus celebrabant Salvatorem suum; et quidem plures simul, cum varietate soni, quem non intelligebam, tametsi distinctissime {1} omnia et singula agerent, nam quo subtilius seu intimius, eo distinctius; celebrabant Deum Messiam varie: tametsi plures essent, qui simul celebrarent, ex soni varietate constare potuit, quod varietas multa eorum daretur, didici quales varietates eorum sunt in genere, nempe tres, ii nempe qui per solas repraesentationes agunt; ii qui tam per repraesentationes et simul per voces, qui {2} subtilissimi mihi visi, sicut subtile alati {3} sonabant, ac sicut minimi eorum, qui possunt vitae dici; sunt alii qui per voces solum agunt. @1 ms. didistinctissime$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ @3 cf. 412$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church