495. Praeterea sunt distincti tales chori, qui respirationis spontaneo, et qui respirationis voluntario dicati sunt: qui spontaneo, ii per solas affectiones reguntur, qui voluntario, simul per ea quae sunt intellectualia et rationalia, suntque ii qui praesunt loquelae, ac loquuntur, quod ita existit, quia pulmonum est loqui.