Spiritual Experiences (Odhner) n. 497

Previous Number Next Number See English 

497. Unusquisque spiritus per affectiones potest regi, et sic [ferri] ad quodcunque Salvatori beneplacet, tunc feruntur quocunque placet, sed usque per intellectualia {1} ferendi sunt, ob plures causas, praecipue, quia per intellectualia formanda sit indoles, et sic voluntas, ut nempe homo suam partem simul habeat, nam absque intellectuali ejus, non scit homo, quod proprium ejus adsit, praeter plura permulta, quae ad regenerationem hominis spectant. @1 ms. intellectuali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church