Spiritual Experiences (Odhner) n. 507

Previous Number Next Number See English 

507. Draconis natura

{1} Draco, de quo prius [501-05], talis est ut omnibus et singulis intendat, sic ut nihil, quod interius et exterius sit, patiatur praeterlabi, ita suos oculos habet vigiles, et se omnibus et singulis immiscet, praestruitque vias omni suo modo, ne appareat, quod ab eo, etiam per negationes, praeter cum in iram apertam erumpit, tunc blasphemat, odium gerit internum, nulli parcit si non adoratori sui, quaerit se munire omni modo, ne evertatur, detrusus continue superiora affectat, praeterea ex continuo usu callet omnes artes, et plures earum exercet, praeter quae turpiores sunt, quibus se prostitueret, eas etiam exercet in ira, nec aliud potest esse {2} ex {3} consuetudine tot annorum, et ex tot spiritibus, qui conspirant in eum sicut in suum centrum, quorum est ultimum subjectum, sunt quidem plures, qui similiter dracones sunt, verum ii se ad eum referunt, ut suum idolum, inde talis est, nam si destitutus foret adoratoribus, nullius rei capax foret. Hic est Judaeorum antesignanus et Deus, in vita post mortem, praeter etiam malorum omnium, etiam inter Christianos sic dictos, quos omnes patrocinatur. 1748, die 22 Jan. @1 506 deest$ @2 in ms. exse in esse emendatum est$ @3 ms. vel, in cujus locum autem, conformiter emendationi mox praecedente, ex substituendum esse nobis videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church