513. Praeterea, prius quam similes gyros egerint circum Mahumedem, repraesentarunt ea, de quibus prius [403, 407], sicut balnea, ac similia, cum jucunditate; dicunt quoque, quod plura intervenisse {1}, sicut in somno, iis, de Salvatore Mundi, quod Mahumedes non perceperat, quia absconditum id fuit ab eo, ita per vices instructi sunt in veritate, et qui instructi, ab eo ablati sunt, sicut mihi prius narraverat. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$