Spiritual Experiences (Odhner) n. 519
519.
De incolis Jovis
{1} Incolas Jovis mihi cognoscere quoque permissum est, quia cupido sciendi quales homines in aliis telluribus viverent, nam si tellures, etiam rationales et intellectuales, qui
omnia quae ibi vident, referant ad gloriam creatoris nihil {2} in universo dari potest, quod non ad gloriam Dei se ultimo referat--et {3} sic mediis iis, qui percipere possunt coelestia et Divina.
Eorum spiritus sunt triplicis generis: qui infimi sunt seu rationalis, sunt nigri, seu obscuri, ac quaerunt eos a quibus ducantur ad Unicum Dominum, ut alii fiant, nempe coelestes; praeter hanc spirituum
gentem, sunt etiam alii, qui in facie lucent sicut Lux ex candelis, et praeterea obscuri sunt, et sedent sicut idola, seque patiuntur adorari a servis, quos in vita corporis habuerant, pro quibus
se dicunt esse mediatores ad unicum Dominum in coelo, nec volunt, ut ii nisi mediate illuc veniant, ii qui ita ignei quoad faciem sunt, vocantur sancti, quia sibi persuaserunt quod vitam sanctam in
corpore egerint, inde facie lucent, et distinguuntur a reliquis. Eorum optimi sunt angeli eorum, qui non colore albo sunt, sed pulcherrime coeruleo, cum intertextis scintillis auri, hi sunt eorum angeli,
et constituunt coelum eorum angelicum; ac de iis dicunt, quod mediatio sint, ad Unicum Dominum, Universi. @1 517-18 invenias conformiter auctoris indicio post 521 posita $ @2 ms. creatoris, nihil$ @3
ms. referant (sic!), et; J.F.I. Tafel referat pro referant substituit$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church