Spiritual Experiences (Odhner) n. 523

Previous Number Next Number See English 

523. Dicunt, quod colant unicum Dominum coeli, quem non nominant, sed sciunt, quod unicus Dominus regat omnes. Hunc ideo quaerunt post mortem, ac inveniunt, Qui est Jesus Christus; interrogatus, num scirent quod Unicus Dominus sit Homo, respondit, quod sciant omnes quod Homo sit, nam a multis eorum est visus ut Homo, ac Ipse instruit eos de veritate, conservat eos, et qui credunt in Ipsum, habent vitam aeternam, Ille Unicus Dominus regit eorum vitas, nec adorant idola, nec sanctos istos, qui mediatores sunt suis servis ad unicum Dominum, ita vivunt in innocentia , amant {1} se invicem, abhorrent bella, habent in conscientia seu cogitatione inscriptam legem, secundum quam vivant, et si aliter vivunt, ab angelis eorum advertuntur; praeterea quomodo colere debeant unicum Dominum, id, quia sic revelatum, quoad communia, discunt liberi a parentibus, sic est doctrina oretenus tradita in gentiles, quae non latius emanat, quam ad gentem. Quod Unus Ille Dominus passus fuerit, id ignorant, quia in tali statu vivunt, ac instruuntur ab Ipso, et post eorum mortem ita ducuntur ad coelum Ipsius. 1748, die 24 Jan. @1 hic ut atibi in ms. -t finale ita scriptum est ut simulet -te quapropter J.F.I. Tafel amantes legit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church