Spiritual Experiences (Odhner) n. 527

Previous Number Next Number See English 

527. Continuatio de incolis Jovis

Spiritus illi, nec possunt seduci a malis spiritibus, quia in ordine {1} vitae vivunt, et plus cogitant, quam loquuntur, sic ut ratio eorum descendat ex intellectu, ac intellectus per coelum eorum, informatus a Jesu Christo, eorum Unico Domino {2}; quod potui percipere, ab eo spiritu qui penes me fuit, et adhuc est, nempe quod malum a spiritu malo exhalans nequeat ibi se figere, seu habere sedem, sed es absque effectu, nec quicquam mali curat, modo se angit ex eo quod narravit [vide 517a], quod tam leve est, ut apuc Christianos pro nihil aestimaretur. 1748, 24 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ordinem$ @2 ms. Domine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church