Spiritual Experiences (Odhner) n. 536

Previous Number Next Number See English 

536. Mirabile est, quum mihi ostendebatur incola telluris Jovis, igneus antrorsum, scindens sub pedibus lignum, quod mihi apparuerit, sicut esset homo, quem ita percuteret, sicut etiam in lignariis nostrae telluris [27 1-73, 330], tametsi esset modo lignum; inde concludi potest, quod usque phantasia maneat, quod Dominum, tametsi loco Domini lignum supponant; quomodo iis apparet, non scio, sed talis est phantasia apud alios quoque; inde constare potest, quid in imputatione meriti sui a semet, se recondat. 1748, die 25 Jan.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church