Spiritual Experiences (Odhner) n. 547

Previous Number Next Number See English 

547. Praeterea facies eorum candidae sunt, et eas conservant a solis aestu, quod corpora attinet, ea quidem {1} lavant et mundant, sed non curant, nam dicunt corpus esse, faciem autem non vocant corpus, quia per eam loquuntur, et cogitant; quia cogitatio est faciei, ut putant, ideo nolunt, ut id corpus sit, quare faciem curant, ut candida et munda sit, habent indumentum latum capitis, factum ex libro, seu cortice albo coeruleo, quo late circumcingunt caput; corpus non item. Ostendebant mihi per eorum cogitationes, quomodo considerant faciem, nempe solum loquentem, absque fere corporeo; tametsi muscularis {2} sit, usque considerant eam sicut expertem musculis et fibris. 1748, die 26 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidam$ @2 exitus imperfectus in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church