564. Praeterea ab iis potui plenius comprehendere multa quia solum cogitant, et particularia non curant, sicut dum mentem intendi, quid Lux intellectualis, nempe quod sit lux veritatis a Domino nostro influens, et quidem cognitio universalium, ut quod Dominus noster regat omnia, tunc ea, quae sunt particularia, quod obscurent eam lucem, et quod singularia, seu veritates singularium se habeant in luce illa communi, sicut varietates in mundo, quae efficiunt colores, quare etiam regeneratio comparatur iridi; praeterea, quod cogitationes sint, quae faciunt, quod homo talis sit, qualis est; quando cogitatio solum inhaeret mundanis et corporeis, tunc intellectualia iis se connectunt, adeo, ut cum spirituum Coelo nequaquam loqui possit, nam extrorsum vadit cogitatio, inque se, mundum, et naturam, inde phantasiae remanentes in altera vita, quae excutiendae, et moriturae, quod fit per separationem dolorificam; aliter, qui solum in cogitationibus de Domino sunt, ita de coelestibus: est itaque duplex arcus iridis, unus constans ex phantasiis junctis spiritualibus, quem amant animae, alter qui ex varietate spiritualium ac coelestium, absque naturali: tale est coelum intimius. 1748, die 26 Jan.