566. Continuatio de Jovis incolis
Incolae, nempe sub aequatore, sicut incolae hujus terrae, ut in Africa, et calida sphaera {1}, ut dictum [521, 558] nudi incedunt, sicut legitur etiam de antiquissimae Ecclesiae, filiis, sub nomine Adami, quod nudi fuerint [Gen.II: 25], in statu innocentiae nuditas nullius est pudoris-pudor {2} nuditatis existit a peccato, et quidem a deletione {3} amoris coelestis; tunc succedunt amores, qui faciunt, quod nuditas sit pudori, quare etiam Adamus illico se nudum cognovit, sicut etiam Eva, et se absconderunt-simile {4} est iis qui in illa tellure sub aequatoris plagis vivunt; ita nihil illis cordi est nuditas, nam nihil aliud quaerunt, quam procreationem sobolis, coeli causa. @1 ms. sphara$ @2 ms. pudoris, pudor$ @3 ms. ab+deletione$ @4 ms. absconderunt, simile$