Spiritual Experiences (Odhner) n. 570

Previous Number Next Number See English 

570. Praeter spiritus illius telluris, de quibus prius [519-20], etiam dantur spiritus, qui quoque contraria suadent, nam ubivis, dantur etiam spiritus contrarii, suntque eorum spiritus qui a societate eorum exterminati sunt, et maii facti, ii dum appellunt ad hominem, instar ignis volantis prope anteriora hominis cadit, et sic vadit ad posteriora ejus inferius, ibique loquitur versus superiora, et quidem voce rauca seu bifida, quae {1} satis exprimi nequit, paene quasi si bifurcata lingua loqueretur, hic dicit contraria iis, nempe quod vivere debeant non secundum angelorum instructionem, sed secundum eorum licentiam, ac similia, quae contraria sunt iis, quae spiritus instruens iis prius dixerat, utplurimum veniunt non longe postquam spiritus instruens abivit, et sic ei contraria dicit, suadetque vitam licentiosam, sed quia sciunt homines ibi quod tales sint, eos nihil curant, ita discunt quoque, quid malum, nam vita eorum, ac intellectus absque cognitione mali quamdiu {2} homines sunt, et quidem tales non {3} dari potest, sed instruendi sunt quid bonum per malum, et sic discunt evitare malum, et affectare bonum, tum etiam affici bono. 1748, die 27 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel ms. rauco seu bifido, qui$ @2 ms. mali, quamdiu$ @3 ms. tales non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church