Spiritual Experiences (Odhner) n. 585

Previous Number Next Number See English 

585. Praeterea eorum intellectus multum praevalet intellectu doctorum seu sapientum nostrae telluris, et imprimis eorum qui ex Europa sunt, qui se doctos putant, quia philosophica tractant, nec nisi inhiant terminis, et pulveri, quae abstrahunt omnem rei sensum, sicut dum mens intenditur vocibus loquentis {1}, non sensui, quare si termini abessent, mens clare perciperet: hoc intellexerunt bene spiritus telluris Jovis, et dixerunt talia esse modo nigras nubeculas, quas objiciunt, quas non admittere volunt, dum sibi suum coelum stelliferum per visionem repraesentant. Ex illo constare potest, quale discrimen est: quum vellent repraesentare, quod unicus Dominus convertat affectiones pravas, ut fiant bonae, quod idem est, ac malum in bonum, tunc repraesentabant mentem intellectualem, ut formam pulchram, et ejus activitatem repraesentabant ut affectionem convenientem formae, tunc volebant mihi ostendere quomodo unicus Dominus flectat affectiones pravas in bonas, quod aliquamdiu sua indole {2} egerunt, et tam dextre, ut collaudati sint ab angelis. At vero docti nostri telluris {3}, ne hilum id apprehendere potuerunt, cum tamen docti essent, et sapientiores iis putabant se esse; qui tamen se doctos putant, modo {4} disputare possint, quid forma, quid modificatio, quid substantia, quid materiale et immateriale, quae rident spiritus alterius telluris, et vocant insanias, ii rem amant, at illi solum spumas faeculentissimas, haec verba mihi nunc dicunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. loquenti$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. suo indole$ @3 tellus hic ut alibi masculine dicitur$ @4 ms. mod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church