587. Praeterea, dum in lecto essem, non volebant ut converterem me versus parietem lecti, sed vellent, ut spectarem semper antrorsum, sic a pariete, quod cum dicerem hic non {1} posse fieri, quia in utroque latere quietis causa decumbere debeam, dicebant id a suis fieri per totalem conversionem, et festinam, nam antrorsum volunt spectare, quia {2} ibi Dominum esse autumant, quod etiam antea mihi obvenit saepe, sed causam nondum scivi, quod nempe similes spiritus agerent in communi cum aliis. 1748, die 28 Jan. @1 imperfectum in ms.$ @2 imperfectum in ms., forte pro qui$