589. De poenae cujusdam specie, spirituum malorum telluris Jovis
Poena quaedam quam luunt pessimi eorum, mihi ostensa est, tenentur enim quasi in tonna, ita vincti, ut se non queant ullatenus movere {1}, et interea infestantur phantasiis diris, de sua incarceratione, et excitatur cupiditas se exserendi ex vinculis, quod quia {2} incassum, cum cupiditate, inde anxietas, et cruciatus, et dicitur eis, quod haec sustinere debeant {3}, usque dum solverint omnia ad "ultimum dodrantem" [Matth. V: 26]; sed usque liberantur, eorum faciei {4} species mihi oblata est, quae deformis, et quasi dilacerata, haec punitio concordat tam cum infernalis turbae phantasiis quod sint in tonna quadam, tum etiam cum poena veli, de qua prius [434-35]; dicuntur ii misere tunc cruciari; sed dictum iis, quod si solvissent ad ultimum dodrantem, in {5} aeternum foret, quare Unicus Dominus cruciatus crudelissimos in nostra tellure sustinuit, ut sic ii liberantur, quando pusillum temporis modo id sustinuerint. @1 ms. moverre$ @2 imperfectum in ms.$ @3 J.F.I. Tafel deberent$ @4 inclarum in ms.$ @5 ms. in in$