607. Quando a sphaera ista communis gloriationis, de qua {1} prius [604], in aliquam ideam lapsus sum, quae duceretur a quadam affectione crassiori sicut mundi, tunc dicebatur quod iis id appareat sicut lapsus, quodque sic delaberer ab iis; cumque aliter in ideas, quae corporis essent, quod apparerent iis sicut nubes. 1748, die 30 Jan. @1 ms. que$