617. De tentationibus
Quam dolosa sit turba diaboli, nusquam exprimi verbis potest, in tentationibus non solum simulant angelos, imo Ipsum Dominum, et omni modo secundum phantasias hominis fingunt, phantasias hominis momento novit {1}, nam induit ejus personam, praeterea {2} scrutatur quid in homine est, eo nesciente, quod mirum, [id] memoria retinet, quum occasio: praeterea cum fingit, tunc inspirat affectiones convenientes sive bonas apparentia, sive malas, easque dispensat mirabiliter, flectitque in malum, perspicit, quomodo affectio se volvit, intendit semper eam in malum flectere, praeterea etiam verba inspirat cogitationi orique hominis, conformia ejus affectioni, et illico efficit, ut homo putet esse sua--quod {3} qui nescit, non potest aliter credere ac sua sint, cum tamen sint diaboli, quod ab experientia multiplici contestari possum--et {4} sic procedit ab una arte in alteram, quam naturali instinctu, comparato in vita corporis, momento facit, quod mirari quis potest, quod tales {5} naturae ferae sint, et quidem comparatae {6} {7}, quae eo callidiores sunt in altera vita, quia ex natura tunc agunt, sicut ferae, sed usque [in corporis] vita quasi essent homines, dolos eorum enumerare, foret innumeras membranus implere; quare nisi Dominus Jesus tenet diabolum in vinculis, et moderatur ac permutat ejus tentamina {8}, ne-quaquam homo potest, quin {9} omni momento succumbat. m 1748, 1 Febr. n @1 h.e. novit [turba ea]$ @2 ms. praetera$ @3 ms. sua, quod$ @4 ms. possum, et$ @5 in ms. talis in tales emendatum esse videtur; J.F.I. Tafel talis $ @6 ms. comparatae in$ @7 h.e. acquisitae$ @8 sic J.F.I. Tafel; ms. tentamine$ @9 in ms. litera n deleta esse videtur$