624. Spiritus eorum meliores nec possunt cum spiritibus nostrae telluris facile simul esse, sed distincte vivere debent, nam aliam indolem trahunt ab alia vita, implantata a parentibus per aeva, sic ut prorsus alia iis vita sit, proinde alia iis natura, quae cum coelestibus consociatur, ut notum ad repraesentationem iridis, in angelis eorum interioris coeli, et quia natura tunc consociatur coelestibus, repraesentative, ut colores iridis, et natura utriusque a radice alia, est diversa, nec angeli interiores consociari possunt. Ii sunt eorum angeli, qui coeruleum aureum amant, vocem Spirituale non volunt admittere, ut observo nunc, quia ducunt cogitata, sic manum, nam quid spirituale ajunt {1} se non velle scire, sed modo quod coeleste; sunt plerique genii, quod fit, quia parum loquuntur [cf 598], sed cogitant, et cogitata sic ab affectionibus ducuntur. @1 ms. ajant ut videtur$