630. De angelis, quod semper perficiendi et quod nusquam perfecti seu sancti esse queant
Utcunque in coelum intimius ac intimum admittuntur animae, usque non perfecti sunt, sed semper aliquid naturale adhaeret, quod emendandum, quod fit, dum inter spiritus remittuntur, tunc illico apparet, quid residui ex naturali radice adhuc retinent, quod tunc emendatur, et sic porro, per plures remissionis vices, sic ut regula sit, quod nusque {1} perfici queat angelus, ut perfectus et sanctus dici possit, sic nusquam in aeternum, solus perfectus et {2} sanctus est Dominus, Qui est Ipsa Pertectio et Sanctitas. 1748, d. 2 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$ @2 = nusquam (vide annotationem ad [349a])$