649. Quod homo qui est instrumentum, ex fallacia putet se esse vim agentem in singulis
Quod philosophia humana plures veritates habeat detectas, ex hinc constare potest, quod sciant, vim agentem cum vi instrumentali unam causam agere {1}, sed inde fallacia, quod homo qui est instrumentalis seu instrumentum putet [se] esse vim agentem, quia causa ab utraque efficiens prodit, inde fallaciae sensus, quod nempe tribuat sibi, qui est instrumentum, id quod est Domini, Qui Solus est agens; hoc dictum est iis qui in coelo, et agnoverunt, sic quoque quod homo sciat plures veritates, sed quod ne hilum sciat in applicatione, sed usque instrumentum putet se esse ipsam vim, inde perversus ordo vitae existit, et inde phantasiae, quae tantum animas eorum torquent. 1748, 5 Febr. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. agant$