651. De visu spirituum
Sunt quatuor genera visus, quae mihi ostensa sunt primum est visus somni, tam vivus sicut diurnus, sic ut in ipso somno dixerim, quod si hoc esset somnus, etiam vigilia foret somnus, alterum genus est visio clausis oculis, quae tam viva est, sicut oculis apertis, et[qua] similia objecta, tum pulchriora et amaeniora offeruntur videnda; similis apertis oculis existere potest, et bis terve exstitit. Tertium genus est in aperti oculi statu, cum repraesentantur ea, quae in coelo sunt, tam {1} spiritus, quam alia, quo est visio repraesentativa, quae mihi familiarissima facta, sed obscurior est, differt prorsus a vulgari hominum imaginatione. Quartum genus, est dum homo separatus est a corpore, inque spiritu, ac homo tunc neutiquam aliud nosse potest, quam quod in vigilia sit, tunc etenim {2} omnibus sensibus fruitur, sicut tactus, auditus, et visus, de caeteris nec dubito, est visus plusquam vigiliae, quia exquisitus est, nec appercipitur {3} in eo statu aliud {4}, quam quod vigil sit, nisi per id quod in corporis vigiliam labatur. @1 nisi legeris tum$ @2 J.F.I. Tafel etiam$ @3 ms. apercipitur$ @4 imperfectum in ms.$