656. At vero miracula falsa, sunt quae a spiritibus malis seu diabolis per artificiales modos parantur {1}, et quidem ob nullum finem, nisi ex cupiditate pravissima, tale quodque permittitur, et externa facie simile apparet, sed internam nullam habet, ac non internoscitur nisi ab iis, qui in fide sunt in Dominum. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. paratur$