Spiritual Experiences (Odhner) n. 664

Previous Number Next Number See English 

664. De somniis spirituum

Evigilavi in somnio, et mihi apparuit unus spiritus, qui adhuc continuabat somnium, inde appercipere potui statum spirituum in somniis, qui non est alius fere ac hominis, nam exteriora seu corporea, quae residua sunt in spiritu, quiescunt, sicut corporea hominis in somno, quod manifeste percepi, nam nullam attentionem potuit habere ad quicquam praeter ad id quod versabatur tunc {1} in ejus animo, loquens erat, tanquam non sciens se loqui, externa dormiebant, interna sic in somnio. 1748, 7 Febr. @1 J.F.I. Tafel tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church