674. De mille annis
Etiam cum iis in coelo loquutus sum de "mille annis" in Apocalypsi [XX: 2-7], qui dixerunt, quod mille anni non significent certum seu fixum numerum annorum seu mille, sed multum temporis, et quod per "resurrectionem primam" intelligantur ii, de quibus mox prius [672], qui in interiori coelo sunt, ii certi sunt quod mansuri, et multi in coelos intimiores admittendi, sic ut prima resurrectio {1} sit pro iis quibus naturale injunctum spirituali, [ut] in jucunditate coelesti vivant, et vixerint. @1 ms. resurectio$