690. De binis recens post mortem, cum quibus loquutus
Bini erant, mihi in vita eorum corporis noti, unus circiter post 6 menses {1}, alter circiter post 2 menses {2}, quo mortuus est, ii erant quasi in somniis, quia in suis phantasiis nesciebant {3} prorsus quod essent in altera vita, putantes se adhuc vivere in corpore, cum quibus aliquid {4} loquutus ostendebam quod in altera vita essent, nec usque potuerunt credere, antequam id iis ad vivum ostensum est; prorsus se gerebant, sicut in vita corporis, similibus phantasiis in haerebant. @1 exitus inclarus in ms., forte ium$ @2 vide annotationem 2$ @3 ms. phantasiis, nesciebant$ @4 in ms. aliqud in aliquid emendatum sed erronee aliqudi$
690a. Quidam eorum in iis quae terrestria sunt satis doctus e aestimatus, ejus fides mihi communicata est, quae talis erat sicut spiritualiter cognoscere potui, quod nulla prorsus esset, sed prorsus a scientiis terrestribus suffocata, sic ut non crederet vitam post mortem, existentiam spirituum, minus coelum, ita erat fides ejus sepulta in scientiis.