693. Quod omnia et singula in altera vita dirigantur ad conjunctionem per amorem
Quicquid usquam fit in altera vita, sicut punitiones, vastationes, et perplura, tendunt omnia et singula ad finem, ut societates formari queant, quae concordent sicut unus homo, quod unice per amorem Domini, et sic sociorum fit; qui amor neutiquam obtinetur, quando unus altero major cupiat esse-inde {1} disunio, et rejectio-nec {2} in aliqua supereminere, sed ut minimus esset velit, et servire reliqui ita dum omnes sibi mutuo servire volunt, uniuntur, et unusquisque felicitatem habet ex singulis, et sic ex communi haec loquuta in praesentia spirituum et animarum. 1748 die 9 Febr. @1 ms. esse, inde$ @2 ms. rejectio nec$