697. De admissione in coelum interius
Dicitur in Verbo [Matth. XXV: 10-12, Luc. XIII: 25], quod clausa sit janua, nec amplius intromitti possent, tum quod serius venerint, atque pulsaverint, sic non admissi, haec {1} mihi ad vivum ostensa sunt {2}, quomodo se habent. @1 in ms. hoc in haec emendatum esse videtur$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. ostensum est$