708. Praeterea non potui non satis mirari, quam mites mansueti sunt spiritus incolarum jovis, quod nosse mihi datum est per id quod per aliquot jam dies, si non septimanam penes me fuerint, et locum adepti in capite tam mites sunt, ut nihil nisi cogitent, cogitationes eorum tam flexiles sunt, ut se patiantur flecti, ex modo beneplacito coeli interioris seu eorum angelorum, sic a voluntate unici Domini; sunt patientes, ut vix indignatio quaedam pusilla animadvertatur: cum animadvertunt hoc vel illud iis non concedi, illico quiescunt, nec dubia aliorum haerent in sed ea quasi transmittunt nihil. Sic sunt, ut nisi ab indiciis aliis nossem quod adessent, vix ab aliqua alteratione quadam animi eorum id scire possem; contenti in iis, quae iis imperantur, haec {1} sunt eorum verba. 1748, 10 Febr. @1 in ms. erronee sublineatum$