715. De rejectione malorum spirituum. qui se in coelum insinuare, arte ac dolo student
Permittitur quandoque ut mali spiritus, ac ii qui lupi dicuntur, qui nempe eos prius abstulerunt, quos timent e causa de qua prius [699]-sed {1} modo primo tempore, antequam initiati sunt societatibus- ii {2} induunt se quasi vestitu candido, sed internoscuntur statim ab angelis, quia externum est, quasi fucatum, nihil vivum, quare impossibile est ut recipi queant in aliquam societatem, nam in coelum recipi est in societates coelestes, hoc nunc est, quod hiatus inter infernum et coelum [Luc. XVI: 26], quia impossibilitas est, et si permissum foret id, tunc rejicerentur illico sic prorsus contrarium, sicut spuma;
@1 ms. prius, sed$ @2 ms. societatibus, ii$