718. De iis, qui supremi esse cupiunt in coelo
Observatum est, quod ii qui cupiunt supremi esse coelo, iis adjuncta sint in vita corporis alia seu similia, quod aliis {1} praeexcellere velint sive in gloria mundana, sive aliis, et sic ambiunt quoddam {2} idem in altera vita, quod tamen amori proximi repugnat, tales in altera vita, privantur omni rationalitate {3}, et fiunt sicut non essent homines, nam nesciunt quid faciunt, exercent {4} omne ex instinctu, et sicut in somno, ut prius dictum [372], et quia putarunt bonum quid inesse tali ambitioni, iis conceditur agere secundum instinctum cum summo studio quicquid agunt, ita imitari volunt omnia, et apparent boni. Quando talibus permittitur {5} videntur sibi alas {6} fabricare posse, et sic volare in altum, et tunc volant tam alte ex sola phantasia, ut vix altius dari sibi putent {7}, quod quoque ostensum mihi est, eo eorum ambitio evehit eos. 1748, 10 Febr. @1 ms. alii$ @2 ms. quodam$ @3 ms. rationalite$ @4 ms. exsercent; J.F.I. Tafel faciunt$ @5 ms. permittuntur$ @6 sic J.F.I. Tafel; ms. alias$ @7 imperfectum in ms.$