735. Spiritus imprimis, ii manent in statu post mortem absque ulla reflexione, quare etiam nihil aliud sciunt, quam quod sint homines, et in mundo ut prius, quare etiam phantasiis suis manent, et sic vivunt indole {1}, in qua mortui sunt, sed ut primum iis datur a Domino reflexio, tunc sciunt quod in altera vita sint, ad quod credendum aegre adduci queunt, priusquam iis datur aliquid, seu plura, super quae reflectant; sed phantasiae irradicatae indoli usque manent. @1 sic J.F.I Tafel; ms. indola vel forte indoles$