758. Quod ii qui in vita corporis ingenio multo sed in externis polluerint, in altera vita stupidi sint
Quidam mihi aliquantum notus in vita corporis, qui etiam ad me perductus est, colloquendi causa, sed nihil mecum loquutus est, erat tam hebes et quasi stupidus, ut nihil paene sciret, quae dicerentur {1}, ejus hebetudo mecum communicata fuit, sic ut [eam] inde scire potuerim, quae ita obumbravit cogitationem, ut vix perciperem, quae scriberem, is in vita corporis fuit ingeniosus prae aliis, sed modo in externis, sic ut propter acumen ingenii in externis multum celebratus fuerit, ita ingeniositas in externis, mundanis et corporeis vertitur in stupiditatem, sed adhuc nescio, num id ex ea causa fuerit, quod similium spirituum consortio relictus sit, nam tunc stupidus est omnis spiritus, et adhuc magis, qui ante aliquot menses, ut hic, decesserit. 1748, 12 Febr. @1 ms. dicerent$