Spiritual Experiences (Odhner) n. 760

Previous Number Next Number See English 

760. De odio in vita corporis, quid faciat in altera vita

Quidam ex variis infortuniis et causis nutriverat in vita corporis odium contra eos, quos putarat {1}, eum {2} persequutos, et propter diuturnitatem temporis id radicavit, sicut scire potui ex vitae ejus actis, tum ex colloquutione cum eo, is, cum percepit quendam, quem in vita corporis odio habuerat, subito quasi raptus est a sermone, in quo erat cum alio, et sicut fulmen ejectus superne, et se conjecit ad illum, quem odio habuit, voluitque illum interimere, sed non admissus, solum mihi videbatur quod aliquid abstulerit ex capite, sed hoc mox delapsum est ex manibus ejus, sic ad me allatus, et ibi mansit aliquamdiu paene sicut in somno, extra se, jugiter cogitans super eum, quem odio habuerat, postea mecum loquutus est, et monstravi ei, quod nullam causam habere potuerit illum odio habendi, quia nusquam audivi illum loquentem {3} de eo, neque bene neque sinistre, et quod nusquam eum odio habuerit, sed quod effecerat, id ex necessitate et consensu factum; tandem animadverti quod apud eum, odium est sedatum, sic ut usque capax fuerit, ut temperari posset odium, quod concludere possum ideo, quia [cum] in vita corporis infortunia passus, Dominus ejus misertus fuerit. 1748, 13 Febr. Hoc in praesentia ejus scriptum est. @1 J.F.I Tafel putavit$ @2 ms. se$ @3 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church